- ATTENUATAE Sortes
- ATTENUATAE Sortesapud Livium l. 21. c. 62. inter prodigia recensentur. Graece ἰςχναγθεῖσαι, vel μειωθεῖσαι, h. e. minores factae. Ovid. l. 1. Artis am. v. 735.Attenuant iuvenum vigilatae corpora noctes.Martialis, l. 14. Epigr. 104.Attenuare nives nôrunt et Caecuba nostra etc.Nempe in ostentis, ut et somniis, omnia maiora et auctiora videre, laetum ac prosperum iudicant Aruspices et Ο᾿νειροκρίται: Contra triste ostentum est, si qua res solitô minor et tenuatior defectiorque apparet. Sic quadrigae fictiles praeparatae in fastigium delubri Iovis Capitolini, quod in fornace crevissent, felix fortunatumque omen rebus Romanis portenderunt, apud Plin. l. 28. c. 2. Et Perdiccae, uni ex Temenidis, panis, qui eius nomine coquebatur, in furno duo'o maior factus, Regnum Macedoniae attulit. Contra Praenestinae sortes extenuatae d. l. exitum tristem denuntiavêre. Quod idem de Somniis iudicium, penes Interpretes eorum veteres. Membrum aliquod, aut aliud quodcumque per quietem solito maius et au ctius visum laeta signisicat: attenuatum, contractum et emaciatum contra. Quo pertinent septem opimae vaccae et septem macie defectae, quas e flumine ascendentes Rex Aegyptius vidit, in Sacris etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 692.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.